monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 91 > bnf8672.52 > habCod.Guelf.81Weiss..22 > bkeCod.16.213v > sectio 16 > sectio > uwbM.p.th.f.12.72 > bkeCod.16.42r > bsbClm14056.3 > csg51.265 > bsbClm23610.46 > sectio 119 > csg899.45 > sectio 114 > sectio 122 > ad Ephesios, 5 > sectio 6 > salCod.Sal.X,16.325 > bnfGrec107.999 > sectio 67 > bnf15046.234 > sectio 78 > 5 > 463 > bnf8907.483 > Matthaeus, 4 > csg899.38 > sectio 20 > csg68.404 > bkeCod.16.126v > uldBPL52.114 > csg48.78 > bnf8040.57 > habCod.Guelf.81Weiss..58 > csg899.31 > bumMs.H125.39 > bkeCod.16.218v > admCod.164.253 > bsbClm14439.97 > bkeCod.16.50v > bavPal.lat.311.332 > bsbClm536.7 > sectio 12 > sectio 63 > csg95.208 > habCod.Guelf.81Weiss..70 > csg211.235 > bsbClm14439.64 > Matthaeus, 5 > bsbClm536.6 > bnf17226.69 > bkeCod.16.136v > csg207.189 > bkeCod.16.126r > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 129, 5
Hanc autem legem qui non servat, nec sustinet Dominum; nec, si velit sustinere, causa est quare sustineat; inaniter sustinet. Venturus est enim Dominus, et inventurus peccata tua; quod perfecta autem iustitia vixisti, non inventurus. Homicidia forte, gravia sunt enim et valde maiora, non est inventurus; adulterium non est inventurus, furta non est inventurus, rapinam non est inventurus, maleficia non est inventurus, idololatriam non est inventurus ; non est ista inventurus. Nihil ergo est inventurus? Audi sermonem Evangelii: Qui dixerit fratri suo, Fatue. Ab istis etiam peccatis linguae minutissimis quis abstinet? Sed forte dicis, Parva sunt. Reus erit, inquit, gehennae ignis . Si parvum tibi videbatur aut modicum, fratri dicere, Fatue, vel gehenna ignis videatur tibi magna: si contemnebas minus peccatum, vel poenae magnitudine deterrere. Sed dicis: Minora sunt, minuta sunt, sine quibus non potest esse ista vita. Congere minuta, et faciunt ingentem acervum. Nam et grana minuta sunt, et tamen massam faciunt: et guttae minutae sunt, et flumina implent, et moles trahunt. Ideo et ille considerans quam multa minuta peccata quotidiana committat homo, si nihil aliud, vel per cogitationes et linguam, attendit quam multa sint; et si attendit quam minuta sint, videt per multa minuta fieri acervum magnum; et non quasi peccata sua pristina cogitans, sed ipsam fragilitatem humanam, iam ascendens clamat: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meum. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Si iniquitates observaveris Domine; Domine, quis sustinebit? Vitare possum homicidia, adulteria, rapinas, periuria, maleficia, idololatriam; numquid et peccata linguae? numquid et peccata cordis? Scriptum est: Peccatum iniquitas est . Quis ergo sustinebit, si tu iniquitates observaveris? si nobiscum severus iudex agere volueris, non misericors pater, quis stabit ante oculos tuos? Sed est apud te propitiatio; propter legem tuam sustinui te, Domine. Qualis est lex ista? Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi. Qui portant invicem onera sua? Qui fideliter dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.